- ORATIO Soluta
- ORATIO Solutametricâ posterior est. Et quidem Pherecydem Atheniensem prosas Orationes condere primum instituisse, Plin. l. 7. c. 56. scribit, quem primum Historiae auctorem alii faciunt: De eodem Strabo, ubi disputat, Poeticam compositionem prosâ oratione antiquiorem fuisse, ac prius viguisse, Πρώτιςτα, inquit, ἡ ποιητικὴ καταςκευὴ παρῆλθεν εἰς τὸ μέσον, καὶ ἐυδοκίμησεν, εἶτα ἐκείνην μιμούμενοι, λύσαντες τὸ μέτρον. Τἄλλα δὲ φυλάξαντες, τὰ ποιητικὰ συνέγραψαν οἱ περὶ Κάδμον, καὶ Φερεκύδη καὶ Ε῾καταῖον εἷτα οἱ ὕςτερον ἀφαιροῦντες ἀεί τι τῶ τοιούτων τὸ νῦν εἶδος κατήγαγον ὡς ἃν ἀπὸ ὕψους τινὸς. Qui locus sic accipiendus est, non ut dicat omnem Orationem so'utam Poeticâ posteriorem esse; quod omnino falsum est; Etenim pedestri sermone semper loquuti sunt homines, non poeticô, nec metricô: Sed eam prosam Orationem, quae arte constat, et quâ aliquid primo conscriptum est, e poetica docet manâsse, veluti ex fonte. Ω῾ς δ᾿ εἰπεῖν, inquit, ὁ πεζὸς λόγος, ὅγε κατεςκευασμένος, μίμημα τοῦ ποιητικοῦ ἐςτι: Non dicit omnem Πεζὸν λόγον, Orationem pedestrem, sed τὸν κατεσεκευασμένον, arte elaboratam. Quod postea explicans, Καὶ τὸ ἀείδειν δὲ, pergit, ἀντὶ τοῦ φράζειν τιθέμενον παρὰ τοῖς πάλαι, ταυτὸ τοῦτο ἐκμαρτυρεῖ διότι πηγὴ καὶ ἀρχὴ φράσεως κατεσκευασμένης, καὶ ῥητορικῆς ὑποῆρξεν ἡ ποιητικὴ, Et quod canere veteribus dictum est pro dicere, hoc ipsum indicio est, fontem et originem dictionis elaboratae et oratoriae fuisse poeticam orationem. Atque inde πεζὸς λόγος et pedestris sermo, de soluta oratione, quod veluti ex fastigio quodam suggestu, veluti curru, ad humum sit deductus. Inter primos autem, qui Oratione solutâ scripserunt, recenset Cadmum, Pherecydem et Hecataeum: e quibus Cadmus is est Milesius, quem prosae orationis primum conditorem asserit Plin. l. 5. c. 29. quod tamen Pherecydi, ut dictum, postea tribuit l. 7. c. 56. ubi de rerum inventoribus agit. Cadmo vero ibi dat, ut primus Historiae conditor fuerit. Sed etProphyrius, apud Suidam, Phercydem primum omnium συγγραφὴν edidisse prosâ oratione tradit. Ut ut sit, tres illi vetustissimi Straboni nominantur, qui prosâ oratione aliquid tradiderunt, inter quos primus, ut apparet, Cadmus Milesius fuit. Tractavêre autem hi poetica argumenta et fabulas pedestri oratione, solutis tantum metris: et quidem Pherecydes, qui non Syrus ille, sed Atheniensis Straboni memoratus, θεογονίαν, neque solum hominum et Heroum aliquorum, sed etiam Deorum, Genealegias, imo universam Mythistoriam hôc modô conscripsit. Melius tamen alii, Salmasiô Iudice, tres hos inter antiquissimos et primos Historicos recenseri asserentes, Pherecydem Syrum orationem solutam condere primum instituisse, contendunt. Philosophatus autem ist est, de Natura ac Diis, aenigmatice et involute, eamque theologiam in literas retulit, propter quod primus prosae orationis auctor est existimatus. Sane, qui ante illum Sophi dicti sunt, nihil hâc oratione scriptum reliquerunt, si thaletem excipias, quem opus de Nautica Astrologia composuisse quidam dixêre; alii nihil prorsus edidisse volunt: nonnulli tamen de Aequinoctio etSolstitio scripsisse eum affirmant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 841. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.